previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. " Isto modo," inquit, " nec medico quicquam debere te nisi mercedulam dicis nec praeceptori, quia aliquid numeraveris. Atqui omnium horum apud nos magna caritas, magna reverentia est." Adversus hoc respondetur quaedam pluris esse, quam emuntur. [2] Emis a medico rem inaestimabilem, vitam ac bonam valetudinem, a bonarum artium praeceptore studia liberalia et animi cultum ; itaque his non rei pretium, sed operae solvitur, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant ; mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt. [3] Aliud tamen dici potest verius, quod statim ponam, si prius, quomodo istud refelli possit, ostendero. " Quaedam," inquit," pluris sunt, quam venierunt, et ob hoc aliquid mihi extra pro illis quamvis empta sunt, debes." [4] Primum quid interest, quanti sint, cum de pretio inter ementem vendentemque convenerit ? Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. " Pluris est," inquis, " quam venit" ; sed pluris venire non potuit. Pretium autem rei cuiusque pro tempore est ; eum bene ista [p. 394] laudaveris, tanti sunt, quanto pluris venire non possunt ; propterea nihil venditori debet, qui bene emit. [5] Deinde, etiam si pluris ista sunt, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu effectuve, sed ex con- suetudine et annona aestimetur. [6] Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ? Huic tamen tantae rei praemium vectura persolvit ! [7] Quanti aestimas in solitudine hospitium, in imbre tectum, in frigore balneum aut ignem ? Scio tamen, quanti ista consecuturus deversorium subeam! Quantum nobis praestat, qui labentem domum suscipit et agentem ex imo rimas insulam incredibili arte suspendit ! Certo tamen et levi pretio fultura conducitur. [8] Murus nos ab hostibus tutos et a subitis latronum incursionibus praestat ; notum est tamen, illas turres pro securitate publica propugnacula habituras excitaturus faber quid in diem mereat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: